Latin
1.147 to 1.152
Ritchie's Fabulae Faciles, Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader 1.147-152
Not analysed yet
68. THE MAGIC OINTMENT Medea, regis filia, Iasonem adamavit, et ubi audivit eum tantum periculum subiturum esse, rem aegre ferebat. Intellegebat enim patrem suum hunc laborem proposuisse eo ipso consilio, ut Iason moreretur. Quae cum ita essent, Medea, quae summam scientiam medicinae habebat, hoc consilium iniit. Media nocte insciente patre ex urbe evasit, et postquam in montis finitimos venit, herbas quasdam carpsit; tum suco expresso unguentum paravit quod vi sua corpus aleret nervosque confirmaret. Hoc facto Iasoni unguentum dedit; praecepit autem ut eo die quo isti labores conficiendi essent corpus suum et arma mane oblineret. Iason etsi paene omnibus hominibus magnitudine et viribus corporis antecellebat (vita enim omnis in venationibus atque in studio rei militaris consumebatur), tamen hoc consilium non neglegendum esse censebat. 69. THE SOWING OF THE DRAGON'S TEETH Ubi is dies venit quem rex ad arandum agrum edixerat, Iason orta luce cum sociis ad locum constitutum se contulit. Ibi stabulum ingens repperit, in quo tauri erant inclusi; tum portis apertis tauros in lucem traxit, et summa cum difficultate iugum imposuit. At Aeetes cum videret tauros nihil contra Iasonem valere, magnopere miratus est; nesciebat enim filiam suam auxilium ei dedisse. Tum Iason omnibus aspicientibus agrum arare coepit, qua in re tantam diligentiam praebuit ut ante meridiem totum opus confecerit. Hoc facto ad locum ubi rex sedebat adiit et dentis draconis postulavit; quos ubi accepit, in agrum quem araverat magna cum diligentia sparsit. Horum autem dentium natura erat talis ut in eo loco ubi sementes factae essent viri armati miro quodam modo gignerentur. 70. A STRANGE CROP Nondum tamen Iason totum opus confecerat; imperaverat enim ei Aeetes ut armatos viros qui e dentibus gignerentur solus interficeret. Postquam igitur omnis dentis in agrum sparsit, Iason lassitudine exanimatus quieti se tradidit, dum viri isti gignerentur. Paucas horas dormiebat, sub vesperum tamen e somno subito excitatus rem ita evenisse ut praedictum esset cognovit; nam in omnibus agri partibus viri ingenti magnitudine corporis gladiis galeisque armati mirum in modum e terra oriebantur. Hoc cognito Iason consilium quod dedisset Medea non omittendum esse putabat. Saxum igitur ingens (ita enim Medea praeceperat) in medios viros coniecit. Illi undique ad locum concurrerunt, et cum quisque sibi id saxum nescio cur habere vellet, magna controversia orta est. Mox strictis gladiis inter se pugnare coeperunt, et cum hoc modo plurimi occisi essent, reliqui vulneribus confecti a Iasone nullo negotio interfecti sunt.