# Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader 1.157-162

Ritchie's Fabulae Faciles, Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader, 1.157 to 1.162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ritchie-s-fabulae-faciles/ritchie-s-fabulae-faciles-a-first-latin-reader/1.157

73. THE RETURN TO THE ARGO Dum autem ea geruntur, Argonautae, qui ad mare relicti erant, anxio animo reditum Iasonis exspectabant; id enim negotium summi esse periculi intellegebant. Postquam igitur ad occasum solis frustra exspectaverunt, de eius salute desperare coeperunt, nec dubitabant quin aliqui casus accidisset. Quae cum ita essent, maturandum sibi censuerunt, ut duci auxilium ferrent; sed dum proficisci parant, lumen quoddam subito conspiciunt mirum in modum intra silvas refulgens, et magnopere mirati quae causa esset eius rei ad locum concurrunt. Quo cum venissent, Iasoni et Medeae advenientibus occurrerunt, et vellus aureum luminis eius causam esse cognoverunt. Omni timore sublato magno cum gaudio ducem suum exceperunt, et dis gratias maximas egerunt quod res tam feliciter evenisset. 74. THE PURSUIT His rebus gestis omnes sine mora navem rursus conscenderunt, et sublatis ancoris prima vigilia solverunt; neque enim satis tutum esse arbitrati sunt in eo loco manere. At rex Aeetes, qui iam ante inimico in eos fuerat animo, ubi cognovit filiam suam non modo ad Argonautas se recepisse sed etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hoc dolore gravius exarsit. Navem longam quam celerrime deduci iussit, et militibus impositis fugientis insecutus est. Argonautae, qui rem in discrimine esse bene sciebant, omnibus viribus remis contendebant; cum tamen navis qua vehebantur ingenti esset magnitudine, non eadem celeritate qua Colchi progredi poterant. Quo factum est ut minimum abesset quin a Colchis sequentibus caperentur, neque enim longius intererat quam quo telum adici posset. At Medea cum vidisset quo in loco res essent, paene omni spe deposita infandum hoc consilium cepit. 75. A FEARFUL EXPEDIENT Erat in navi Argonautarum filius quidam regis Aeetae, nomine Absyrtus, quem, ut supra demonstravimus, Medea ex urbe fugiens secum abduxerat. Hunc puerum Medea interficere constituit eo consilio, ut membris eius in mare coniectis cursum Colchorum impediret; certo enim sciebat Aeetem, cum membra fili vidisset, non longius prosecuturum esse. Neque opinio Medeam fefellit, omnia enim ita evenerunt ut speraverat. Aeetes ubi primum membra vidit, ad ea conligenda navem teneri iussit. Dum tamen ea geruntur, Argonautae non intermisso remigandi labore mox e conspectu hostium auferebantur, neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Eridanum pervenerunt. Aeetes nihil sibi profuturum esse arbitratus si longius progressus esset, animo demisso domum revertit, ut fili corpus ad sepulturam daret.

---

Ritchie's Fabulae Faciles, RITCHIE'S FABULAE FACILES A FIRST LATIN READER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
