Latin
1.174 to 1.179
Ritchie's Fabulae Faciles, Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader 1.174-179
Not analysed yet
81. HOMEWARD BOUND Urbem Troiam a Graecis decem annos obsessam esse satis constat; de hoc enim bello Homerus, maximus poetarum Graecorum, Iliadem opus notissimum scripsit. Troia tandem per insidias capta, Graeci longo bello fessi domum redire maturaverunt. Omnibus rebus igitur ad profectionem paratis navis deduxerunt, et tempestatem idoneam nacti magno cum gaudio solverunt. Erat inter primos Graecorum Ulixes quidam, vir summae virtutis ac prudentiae, quem dicunt nonnulli dolum istum excogitasse quo Troiam captam esse constat. Hic regnum insulae Ithacae obtinuerat, et paulo antequam cum reliquis Graecis ad bellum profectus est, puellam formosissimam, nomine Penelopen, in matrimonium duxerat. Nunc igitur cum iam decem annos quasi in exsilio consumpsisset, magna cupiditate patriae et uxoris videndae ardebat. 82. THE LOTUS-EATERS Postquam tamen pauca milia passuum a litore Troiae progressi sunt, tanta tempestas subito coorta est ut nulla navium cursum tenere posset, sed aliae alias in partis disicerentur. Navis autem qua ipse Ulixes vehebatur vi tempestatis ad meridiem delata decimo die ad litus Libyae appulsa est. Ancoris iactis Ulixes constituit nonnullos e sociis in terram exponere, qui aquam ad navem referrent et qualis esset natura eius regionis cognoscerent. Hi igitur e navi egressi imperata facere parabant. Dum tamen fontem quaerunt, quibusdam ex incolis obviam facti ab iis hospitio accepti sunt. Accidit autem ut maior pars victus eorum hominum in miro quodam fructu quem lotum appellabant consisteret. Quam cum Graeci gustassent, patriae et sociorum statim obliti confirmaverunt se semper in ea terra mansuros, ut dulci illo cibo in perpetuum vescerentur. 83. THE RESCUE Ulixes cum ab hora septima ad vesperum exspectasset, veritus ne socii sui in periculo versarentur, nonnullos e reliquis misit, ut quae causa esset morae cognoscerent. Hi igitur in terram expositi ad vicum qui non longe aberat se contulerunt; quo cum venissent, socios suos quasi vino ebrios reppererunt. Tum ubi causam veniendi docuerunt, iis persuadere conabantur ut secum ad navem redirent. Illi tamen resistere ac manu se defendere coeperunt, saepe clamitantes se numquam ex eo loco abituros. Quae cum ita essent, nuntii re infecta ad Ulixem redierunt. His rebus cognitis ipse cum omnibus qui in navi relicti erant ad locum venit; et socios suos frustra hortatus ut sua sponte redirent, manibus eorum post terga vinctis invitos ad navem reportavit. Tum ancoris sublatis quam celerrime e portu solvit.