# Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader 1.200-206

Ritchie's Fabulae Faciles, Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader, 1.200 to 1.206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ritchie-s-fabulae-faciles/ritchie-s-fabulae-faciles-a-first-latin-reader/1.200

93. THE WIND-BAG Novem dies secundissimo vento cursum tenuerunt, iamque in conspectum patriae suae venerant, cum Ulixes lassitudine confectus (ipse enim gubernabat) ad quietem capiendam recubuit. At socii, qui iam dudum mirabantur quid in illo sacco inclusum esset, cum ducem somno oppressum viderent, tantam occasionem non omittendam arbitrati sunt; credebant enim aurum et argentum ibi esse celata. Itaque spe lucri adducti saccum sine mora solverunt, quo facto venti "velut agmine facto qua data porta ruunt, et terras turbine perflant." Hic tanta tempestas subito coorta est ut illi cursum tenere non possent sed in eandem partem unde erant profecti referrentur. Ulixes e somno excitatus quo in loco res esset statim intellexit; saccum solutum, Ithacam post tergum relictam vidit. Tum vero ira vehementer exarsit sociosque obiurgabat quod cupiditate pecuniae adducti spem patriae videndae proiecissent. 94. A DRAWING OF LOTS Brevi spatio intermisso Graeci insulae cuidam appropinquaverunt in qua Circe, filia Solis, habitabat. Quo cum navem appulisset, Ulixes in terram frumentandi causa egrediendum esse statuit; nam cognoverat frumentum quod in navi haberent iam deficere. Sociis igitur ad se convocatis quo in loco res esset et quid fieri vellet ostendit. Cum tamen omnes memoria tenerent quam crudeli morte necati essent ii qui nuper e navi egressi essent, nemo repertus est qui hoc negotium suscipere vellet. Quae cum ita essent, res ad controversiam deducta est. Tandem Ulixes consensu omnium socios in duas partis divisit, quarum alteri Eurylochus, vir summae virtutis, alteri ipse praeesse. Tum hi inter se sortiti sunt uter in terram egrederetur. Hoc facto, Eurylocho sorte evenit ut cum duobus et viginti sociis rem susciperet. 95. THE HOUSE OF THE ENCHANTRESS His rebus ita constitutis ii qui sortiti erant in interiorem partem insulae profecti sunt. Tantus tamen timor animos eorum occupaverat ut nihil dubitarent quin morti obviam irent. Vix quidem poterant ii qui in navi relicti erant lacrimas tenere; credebant enim se socios suos numquam post hoc tempus visuros. Illi autem aliquantum itineris progressi ad villam quandam pervenerunt summa magnificentia aedificatam, cuius ad ostium cum adiissent, cantum dulcissimum audiverunt. Tanta autem fuit eius vocis dulcedo ut nullo modo retineri possent quin ianuam pulsarent. Hoc facto ipsa Circe foras exiit, et summa cum benignitate omnis in hospitium invitavit. Eurylochus insidias sibi comparari suspicatus foris exspectare constituit, sed reliqui rei novitate adducti intraverunt. Cenam magnificam omnibus rebus instructam invenerunt et iussu dominae libentissime accubuerunt. At Circe vinum quod servi apposuerunt medicamento quodam miscuerat; quod cum Graeci bibissent, gravi somno subito oppressi sunt.

---

Ritchie's Fabulae Faciles, RITCHIE'S FABULAE FACILES A FIRST LATIN READER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
