# Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader 1.207-212

Ritchie's Fabulae Faciles, Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader, 1.207 to 1.212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ritchie-s-fabulae-faciles/ritchie-s-fabulae-faciles-a-first-latin-reader/1.207

96. THE CHARM Tum Circe, quae artis magicae summam scientiam habebat, baculo aureo quod gerebat capita eorum tetigit; quo facto omnes in porcos subito conversi sunt. Interea Eurylochus ignarus quid in aedibus ageretur ad ostium sedebat; postquam tamen ad solis occasum anxio animo et sollicito exspectavit, solus ad navem regredi constituit. Eo cum venisset, sollicitudine ac timore tam perturbatus fuit ut quae vidisset vix dilucide narrare posset. Ulixes autem satis intellexit socios suos in periculo versari, et gladio correpto Eurylocho imperavit ut sine mora viam ad istam domum demonstraret. Ille tamen multis cum lacrimis Ulixem complexus obsecrare coepit ne in tantum periculum se committeret; si quid gravius ei accidisset, omnium salutem in summo discrimine futuram. Ulixes autem respondit se neminem invitum secum adducturum; ei licere, si mallet, in navi manere; se ipsum sine ullo praesidio rem suscepturum. Hoc cum magna voce dixisset, e navi desiluit et nullo sequente solus in viam se dedit. 97. THE COUNTERCHARM Aliquantum itineris progressus ad villam magnificam pervenit, quam cum oculis perlustrasset, statim intrare statuit; intellexit enim hanc esse eandem domum de qua Eurylochus mentionem fecisset. At cum in eo esset ut limen intraret, subito ei obviam stetit adulescens forma pulcherrima aureum baculum gerens. Hic Ulixem iam domum intrantem manu corripuit et, "Quo ruis?" inquit. "Nonne scis hanc esse Circes domum? Hic inclusi sunt amici tui ex humana specie in porcos conversi. Num vis ipse in eandem calamitatem venire?" Ulixes simul ac vocem audivit, deum Mercurium agnovit; nullis tamen precibus ab instituto consilio deterreri potuit. Quod cum Mercurius sensisset, herbam quandam ei dedit, quam contra carmina multum valere dicebat. "Hanc cape," inquit, "et ubi Circe te baculo tetigerit, tu stricto gladio impetum in eam vide ut facias." Mercurius postquam finem loquendi fecit, "mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram." 98. THE ENCHANTRESS IS FOILED Brevi intermisso spatio Ulixes ad omnia pericula subeunda paratus ianuam pulsavit, et foribus patefactis ab ipsa Circe benigne exceptus est. Omnia eodem modo atque antea facta sunt. Cenam magnifice instructam vidit et accumbere iussus est. Mox, ubi fames cibo depulsa est, Circe poculum aureum vino repletum Ulixi dedit. Ille etsi suspicatus est venenum sibi paratum esse, poculum exhausit; quo facto Circe postquam caput eius baculo tetigit, ea verba locuta est quibus socios eius antea in porcos converterat. Res tamen omnino aliter evenit atque illa speraverat. Tanta enim vis erat eius herbae quam Ulixi Mercurius dederat ut neque venenum neque verba quicquam efficere possent. Ulixes autem, ut ei praeceptum erat, gladio stricto impetum in eam fecit et mortem minitabatur. Circe cum artem suam nihil valere sensisset, multis cum lacrimis eum obsecrare coepit ne sibi vitam adimeret.

---

Ritchie's Fabulae Faciles, RITCHIE'S FABULAE FACILES A FIRST LATIN READER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
