# Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader 1.95-100

Ritchie's Fabulae Faciles, Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader, 1.95 to 1.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ritchie-s-fabulae-faciles/ritchie-s-fabulae-faciles-a-first-latin-reader/1.95

43. HERCULES DISCOVERS THE THEFT Postero die simul atque e somno excitatus est, Hercules furtum animadvertit et boves amissos omnibus locis quaerebat. Hos tamen nusquam reperire poterat, non modo quod loci naturam ignorabat, sed quod vestigiis falsis deceptus est. Tandem cum magnam partem diei frustra consumpsisset, cum reliquis bobus progredi constituit. At dum proficisci parat, unus e bobus quos secum habuit mugire coepit. Subito ii qui in spelunca inclusi erant mugitum reddiderunt, et hoc modo Herculem certiorem fecerunt quo in loco celati essent. Ille vehementer iratus ad speluncam quam celerrime se contulit, ut praedam reciperet. At Cacus saxum ingens ita deiecerat ut aditus speluncae omnino obstrueretur. 44. HERCULES AND CACUS Hercules cum nullum alium introitum reperire posset, hoc saxum amovere conatus est, sed propter eius magnitudinem res erat difficillima. Diu frustra laborabat neque quicquam efficere poterat; tandem tamen magno conatu saxum amovit et speluncam patefecit. Ibi amissos boves magno cum gaudio conspexit; sed Cacum ipsum vix cernere potuit, quod spelunca repleta erat fumo quem ille more suo evomebat. Hercules inusitata specie turbatus breve tempus haesitabat; mox tamen in speluncam inrupit et collum monstri bracchiis complexus est. Ille etsi multum repugnavit, nullo modo se liberare potuit, et cum nulla facultas respirandi daretur, mox exanimatus est. 45. ELEVENTH LABOR: THE GOLDEN APPLES OF THE HESPERIDES Eurystheus postquam boves Geryonis accepit, laborem undecimum Herculi imposuit, graviorem quam quos supra narravimus. Mandavit enim ei ut aurea poma ex horto Hesperidum auferret. Hesperides autem nymphae erant quaedam forma praestantissima, quae in terra longinqua habitabant, et quibus aurea quaedam poma a Iunone commissa erant. Multi homines auri cupiditate inducti haec poma auferre iam antea conati erant. Res tamen difficillima erat, namque hortus in quo poma erant muro ingenti undique circumdatus erat; praeterea draco quidam cui centum erant capita portam horti diligenter custodiebat. Opus igitur quod Eurystheus Herculi imperaverat erat summae difficultatis, non modo ob causas quas memoravimus, sed etiam quod Hercules omnino ignorabat quo in loco hortus ille situs esset.

---

Ritchie's Fabulae Faciles, RITCHIE'S FABULAE FACILES A FIRST LATIN READER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
