Latin
101
Robert Boyle, Chymista scepticus 101
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum Experimentum illud, de quo loquebar, sic se habet: Accipiebat ducentas Terrae libras, in fornace exsiccatas, iisque fictili vasi immissis, &Aqua pluvia humectatis, Truncum Salicis, quinque libras ponderantem, implantabat: hanc Terram, prout opus erat, Aqua pluvia vel stillititia irrigabat; ac, ne Terra vicina in Vas illaberetur, laminam ferream, stanno superinductam, atque foraminibus pertusam adhibebat, Elapsis quinque annis, Arborem erutam ponderabat, ac (non computatis foliis, quatuor Autumnorum spatio delapsis) ponderare eam centum sexaginta novem libras, tresque circiter Uncias, deprehendit. Iterumque exsiccata Terra, hujus arboris Natali, priùs ducentarum librarum pondus duabus circiter duntaxat Unciis imminutum repperit; adeò ut centum sexaginta quatuor librae Radicum, Ligni, &Corticum, quae Arborem constituebant, Aquae originem suam debere videantur. Et licet non constet, Helmontium curiositate ductum fuisse ullam hujus Plantae Analysin instituendi, attamen quod nuper Tipi narrabam, me in uno fecisse Vegetabilium, quae sola Aqua nutriebam, non dubitare te finet, opinor, harc Arborem, si eam distillari curasset, distinctas similes Substantias, ut aliud ejusdem speciei Vegetabile, suppeditaturum fuisse.