Latin
105
Robert Boyle, Chymista scepticus 105
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus rei hic illic in Scriptis suis aliquot Exempla adducit, quoad Plantas, &Animalia: verùm, cum quaedam eorum sint expertu vel intellectu difficilia, aliaque Exceptionibus non sint planè immunia, putem te praecipuum minusque dubium Experimentum segregasse, quando illud de Salice nuper commemorabas. Cumque, pergebat Eleutherius, ad quaestioni tuae respondendum, summatim tibi exposuerim, quae te melius nosse, quam me, confido, valde gratum mihi erit, tuam de iis sententiam accipere, dum modò id agendo à Sermonis tui prosequutione non nimium divertaris. Illud dummodò (regerebat Carneades) non erat superfluum, ut adjiceretur: talem quippe Hypothesin, taliaque Argumenta penitùs examinare, tot Animadversiones, proindequetantum temporis deposceret, ut mihi nunc Otium non suppeteret ejusmodi Digressionem perficiendi, multò minùs primarium meum Sermonem finiendi. Hoc tamen inpraesentiarum tibi dicam. non esse, quod verearis, me hanc Opinionem ob ejus Novitatem rejecturum, cum, utueutut Helmontiam, in Magistri sui gratiam, eam novae originis esse obtendant, attamen, licet Argumenta magna ex parte ipsum habeant Auctorem, ipsa opinio pervetusta sit.