# Chymista scepticus 106

Robert Boyle, Chymista scepticus, 106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/106

Etenim Diogenes Laertias, pluresque Auctores alii de Thalete loquuntur, ceu primo inter Graecos, qui Naturam vestigaverit. Et de hoc Thalere, ut memini, Tullius tradit, eum docuisse, omnia primitus ex Aqua producta fuisse. Et ex Platarcho, ac Iustino Martyre videtur, hanc Opinionem ipso fuisse vetustiorem, cum illi referant, ipsum suam sententiam consuesse Homeri testimonio propugnare. Atque Graecum quidam Auctor (Scholiastes Apollonii) in haec verba, Ἐξ ἐλιοῦ ἱσλάστησι χθὼν αὕτη, Ex limo Terra producta est, affirmat (ex Zenone) Chaos, unde omnia facta, Aquam, juxta Hesiodum, fuisse; quae, consistens primum, Limus fiebat, & dein in solidam Terram densabatur. Atque eandem de Limi generatione Opinionem fovisse videtur Orpheus, ex quo unus priscorum hoc citat Testimonium, Ἔκ τ ὕδατος ἰλὺς κατίση. Ex Aqua Limus factus est. Videtur quoque ex eo, quod in Strabent ex alio Auctore traditur de Indis, eos itidem sensisse, Vniversarum rerum primor.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
