Latin
107
Robert Boyle, Chymista scepticus 107
Unproofread scanNot analysed yet
Strabo dia diversa esse; faciendi autem Mundi l. 15. Geoinitium, Aquam. Atque similis Opinio à graph. Veterum nonnullis tributa fuit Phaeniescirca bus, à quibus ipse Thales eam mutuasse cremedium. ditur; uti probabiliter Graeci multa ex eorundem Theologia, atque etiam, uti facilè conjectarem, Philosophia, adsciscebant: cum Atomicae Hypothesis conceptus, Leucoppo, ejusque discipulo Democrito vulgò adscriptus, à Doctis Moscho cuidam Phaenaci tribuatur. Et forsan etiam istam aetatem supergreditur haec Opinio, cum constet, Phaenices maximam Eruditionis suae partem ab Hebrais accepisse. Ac inter eos, qui libros Mosis pro divinis habent, multis proclive fuit credere, Aquam fuisse Primaevam &Universalem Materiam, dum principium Genesis legerent, ubi Aquae memoratae videntur ut Causa Materialis, non modò Corporum Compositorum Sublunarium, sed eorum omnium, quae Universum constituunt, cujus componentes Partes ordinatim ex vasta illa Abysso quasi emergebant Divini Spiritus operatione, qui se movisse dicitur, incubantium foemellarum ad instar, (quae vis esse dicitur Hebraica vocis BD meracephet; quamque significationem ipsa habere videtur in duorum istorum locorum uno, in quibus solis ea mihi in Bibliis Hebraicis occurrit) in superficie Aquarum, quae, ut supponere licet, divinitus rerum omnium Seminibus impraegnatae, productiva ista incubatione ad eas producendum instruebantur.