Latin
112
Robert Boyle, Chymista scepticus 112
Unproofread scanNot analysed yet
Et quandoquidem in mentionem incidi Spirituum Corrosivorum, in mentem venit, tibi indicare, quod, licet illa nil aliud quam Fluida Salia videantur, Aqua tamen abundent; ut observabis, si vel implices, &ita figas Salinam eorum partem, efficiendo, ut Corpus aliquod idoneum corrodant, vel etiam, si contrario Sale illam retundas: uti planè observavi in Medicamine Helmontii, Balsamum Samech nonnihil referente, ope Distillati Aceti Vinosi, loco Spiritus Vini, quo mediante eam praeparat, conficiendo. Equidem vix credideris (quod nuper observavi) ex acido illo Spiritu Salem Tartari, unde ille fuit abstractus, mortificando (ut ipsi loqui amant) &retinendo Salem acidum, verti in Phlegma, vigecuplum ejus pondus habens, priusquam adeò saturetur, ut non amplius Distillatum Acetum Vinarium Sale suo depeculetur. Et quamvis Spiritus Vini, exquisitè rectificatus, inter omnes Liquores maximè immunis ab Aqua videatur, siquidem adeò est Igneus, ut penitus flamma conflagret, nulla vel minima post se gutta relicta, hic tamen Igneus Liquor non improbabiliter ab Helmontio, dummodò vera narret, Aqua materialiter, sub larva Sulphurea, affirmatur.