Latin
114
Robert Boyle, Chymista scepticus 114
Unproofread scanNot analysed yet
Atque Aqua, quae ex Argento vivo sine additione elici potest, etsi ferè sit insipida, Naturae, credo, erit à simplici Aqua admodùm discrepantis, maximè si Mineralia Appropriata in eo dissolveris. Cui hoc duntaxat adjiciam, hanc Cogitationem ulterius posse proferri. Nullam quippe video necessitatem, ut concipiam Aquam, in principio Geneseus ceu Materiam Universalem memoratam, fuisse simplicem, &Elementarem: quandoquidem, licet eam supponeremus fuisse agitatam Congeriem, seu Cumolum, ex magna Seminalium Principiorum, &Rudimentorum, aliorumve Corpusculorum, per ipsa subigi &configurari apeorum, varietate constantem, Fluidum tamen Corpus esse potuerit, dummodo Corpuscula, ipsam constituentia, à Creatore in tantam parvitatem redacta, inque Motum ejusmodi actualem concitata fuissent, ut exinde reperi juxta se invicem potuerint.