Latin
118
Robert Boyle, Chymista scepticus 118-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis hic objiciat desumpta esse haec Exempla à Concretis Factitiis, quae magis sum Composita iis, quae producit Natura; respendebo, praeterquam quod ea attulerim ad illustrandum aequè, quod proponebam, quam ad id probandum, difficiliter evinci, Naturam ipsam Corpora Decomposita non facere, sive, quod idem, non commiscere ejusmodi Corpora Mixta, quae ex Elemencaribus, vel potius ex Simplicioribus, sunt Composita. Etenim Vitriolum (exempli causa) quamvis id interdum ex Glebis Mineralibus eruerim, ubi Natura, absque ulla Artis ope, id ritè ad usum meum paraverat, scapse, licet Chymicis visum sit Salibus id annumerare, Corpus est Decompositum, constans (ut mox dabitur occasio explicandi) ex Substantia Terrea, ut ex Metallo, adeoque saltem ex uno Corpore Salino, peculiari &non Elementari Natura praedi1o. Atque etiam in Animalibus videmus, ipsorum Sanguinem ex diversis admodum differentibus Corporibus Mixtis posse componi, cum observatum fuisse reperiamus, multas Volucres Marinas grave olere Piscem, quo communiter pascuntur; &Hoppocrates ipse observat, infantem lacte Nutricis posse purgari, si Elaterium hauserit; quod arguit, purgantia Medicaminis Corpuscula ad lac Nutricis componendum concurrere; &albus iste Liquor passim à Medicis nonnisi albatus alteratusque Sanguis habetur.