# Chymista scepticus 119

Robert Boyle, Chymista scepticus, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/119

Atque me observasse memini, non longè ab Alpibus, certa quadam Anni tempestate Butyrum illius regionis nauseam Extraneis creare, ob gravem herbae alicujus saporem, qua Vaccae pasci eo tempore copiosè solebant. Sed (pergit Carneades) ut alterius generis Exempla tibi suggetam, ad probandum, posse quędam, Ignis beneficio, à mixto Corpore obtineri, quae in eo non prae existebant, permittas me tibi revocare in memoriam, à multis Vegetabilibus sine ullo Additamente Vitrum, secundum ipsos Chymicos, impetrari posse, Corpus, quod (arbitror) in ipsis prae extitisse non dices, sed Ignis ope fuisse productum. Quibus unicum hoc duntaxat Exemplum adjiciam, posse te scilicet certo quodam tractandi Argentum vivum vel saltem aliquod ejus genus, nam non in omni Mercurio ita feliciter succedit Experimentum) artificio, ab ipso, nulla facta additione, minimum quintam vel quartam limpidi Liquoris parte separare, qui à vulgari Peripatetico pro Aqua haberetur, quemque vulgaris Chymicus Phlegma vocare non dubitaret, quique, quantum ego quidem viderim, vel audiverim, reduci in Mercurium nequit, proindeque Larvae modum excedit.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
