Latin
120
Robert Boyle, Chymista scepticus 120
Unproofread scanNot analysed yet
Jam verò, praeterquam quod Chymici (ut plurimum) concedere nolunt, Mercurium ullam, vel saltem notabilem aliquam copiam alterius ex Ingredientibus Ignobilibus, Terra, &Aqua, continere: praeter hoc, inquam, insignis Argenti Vivi ponderositas reddit improbabile, illud tantum Aquae (Liquorisve Aquae formis) posse continere, quantum eo modo obtineri indè potest, cum Mercurius duodecim vel decies quater ejusdem molis Aquam communem (nam de Mercurialis in specie Gravitate nihil adhuc certi mihi constat) pondere vincat. Imò, ad majorem hujus Argumenti confirmationem, miram hanc Historiam subnectam, Par scilicet Amicorum meorum, quorum alter Medicus, alter Mathematicus, ambo probatae fidei, sanctè mihi asseverasse, ipsos, post multa facta tentamina Mercurium in Aquam reducendi, ad Philosophicam super Auro operationem peragendam (quod tamen, ut in transitu id dicam, successu caruisse novi;) ipsos, inquam (uti saltem illis videbatur) per aliquot Cohobationes libram Argenti vivi in libram ferè Aquae redegisse, idque sine ullius alterius Substantiae additione, Mercurium duntaxat Igne peritè versato in Vasis de industria in eum finem excogitatis urgentes.