Latin
121
Robert Boyle, Chymista scepticus 121-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verum de his Experimentis Amicus noster (ait Carneades, Dialogi hujus Conscriptorem indigetans) specialiorem fortassè Narrationem tibi suggeret, quam à me fieri sit opus; cum, quod jam dixi, satis evincere poterit, Ignem interdum aequè benè alterare Corpora posse, ac dividere, ejusque ope à Mixto Corpore obtineri, quod in ipso non prae existebat. Et qua ratione certi sumus, in nullo alio Corpore id, quod Phlegma dicimus, nudè separari, non Actione Ignis produci, cum multa alia Corpora Mixta naturae sint multò minus fixae, magisque alterabilis, quam Mercurius variis suis praestigiis, quibus illudere Chymicis solet, Experimentisque tibi, ante horam circiter, à me recitatis, esse appareat. Verum cum brevi futurus sit locus denuò considerandi potentiam, qua ad nova Concreta producendum Ignis valet, hic ulterius huic Argumento non immorabor: saltem hoc mihi monendus es, quod, ni fidem ab rogare velis Narrationibus Helmontii, fateri tenearis, Tria Prima nec Ingenerabiles, nec Incorruptibiles Substantias esse, cum, vi Alkahesti ejus, quaedam eorum ex Corporibus produci queant prius aliter Denominatis; eodemque potenti Menstruo illa omnia in Aquam insipidam reduci possent.