Latin
123
Robert Boyle, Chymista scepticus 123
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles, saltem prout plures Interpretum ejus ipsum explicant, ac ut in quibusdam locis, ubi ex professo dissentit à priscis, revera docet, Mistionem tradit ejusmodi esse Penetrationem mutuam, perfectamque Mistorum Elementorum Umonem, ut nulla sit Misti Corporis portio, quatitum cunque minuta, quae Omnia &Singula Elementa non contineat, sive in qua, si ita placet, Elementa non sint omnia. Ac memini, reprehendere ipsum Mistionem à veteribus traditam, ceu minus trivialem, vel rudem; hanc scilicet ob causam, quod Corpora Mista secundum Hyporhesin ipsorum, licet oculis humanis talia appareant, acutis tamen oculis Lyncis talia non sint apparitura, quippe cujus visus perfectior dignosceret Elementa, si mista alio modo non essent, quam quo Praedecessores ejus volebant, Confunonem duntaxat, non verò Unionem statuentes: cum prisci, licet non essent inter omnes Consensus.