# Chymista scepticus 123-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/123-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/123-2

rentur, quam quibus hoc tempore diu immorari conveniret. Quare tres, quatuorveduntaxat, idque succinctè, in medium afferam. Earum primam defumam à Statu ipsius Controvertiae, & genuina notione Mistionis, quam, licet admodum à Scholasticis intricatam, hanc esse duco. Aristoteles, saltem prout plures Interpretem ejus ipsum explicant, ac ut in quibusdam locis, ubi ex professo dissentit à priscis, revera docet, Mistionem tradit ejusmodi esse Penetrationem mutuam, perfectamque Mistorum Elementorum Umonem, ut nulla sit Misti Corporis portio, quantum cunque minuta, quae Omnia & Singula Elementa non contineat, sive in qua, si tra placet, Elementa non sint omnia. Ac memini, reprehendere ipsum Mistionem à veteribus traditam, ceu minus trivialem, vel rudem; hanc scilicet ob causam, quod Corpora Mista secundum Hypothesin ipsorum, licet oculis humanis talia appareant, acutis tamen oculis Lyncis talia non sint apparitura, quippe cujus visus perfectior dignosceret Elementa, si mista alio modo non essent, quam quo Praedecessores ejus volebant.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
