Latin
123
Robert Boyle, Chymista scepticus 123-3
Unproofread scanNot analysed yet
rentur, quam quibus hoc tempore diu immorari conveniret. Quare tres quatuorveduntaxat, idque succinctè, in medium afferam. Earum primam defumam à Statu ipsius Controversiae &genuina notione Mistionis, quam, licet admodum à Stholasticis intricatam, hanc esse duco. Aristoteles, saltem prout plures interpretum ejus ipsum explicant, ac ut in quibusdam locis, ubi ex professo dissentit à priscis, revera docet, Mistionem tradit ejusmodi esse Penetrationem mutuam, perfectamque Mistorum Elementorum Umonem, ut nulla sit Misti Corporis portio, quantum cunque minuta, quae Omnia &Singula Elementa non contineat, sive in qua, si rra placet, Elementa non sint omnia. Ac memini, reprehendere ipsum Mistionem à Veteribus traditam, ceu minus trivialem, vel rudem; hanc scilicet ob causam, quod Corpora Mista secundum Hyporhesin ipsorum, licet oculis humanis talia appareant, acutis tamen oculis Lynen talia non sint apparitura, quippe cujus visus perfectior dignosceret Elementa, si mista alio modo non essent, quam quo Praedecessores ejus volebant.