Latin
125
Robert Boyle, Chymista scepticus 125
Unproofread scanNot analysed yet
Potest hoc dilucidari (pergit eleutherius) isto genere Panni, qui ex albis nigrisque staminibus intertextis conficitur: in quo licet totum neque album neque nigrum appareat, sed colore indè emergente, caesio; singula tamen alba nigraque fila, ipsum componentia, manent quod fuerant ante: uti id conspiceretur, si fila rursum divellerentur, singulique colores seorsim segregarentur. Cum hic sit (urget Eleuth. )uti ego quidem intelligo, Status Controversiae, cumque Aristorooti, Magistrum suum sectantes, Mixtionem passim definiant Miscibilium alteratorum Pnionem, id convenire multò magis videtur cum Chymistarum, quam eorum qui ipsis adversantur, Opinione: quandoquidem juxta posteriorem, uti exemplum modo memoratum ostendit, ea non est nisi juxra positio Separabilium Corpusculorum quae suam quaeque Naturam retinent; cum juxta Aristotelictos, quando quod ipsis vocare lubet Corpus Mixtum emergit ex Elementorum concursu, Miscibilia non tam propriè alterata dici possint, quam destructa; siquidem nulla est in Mixto Corpore pars, utcunque minuta, quae vel Ignis, vel Aër, vel Aqua, vel Terra, possit appellari. e Nec equidem satis assequi possum, qua ratione aliis, quam quos exposui, modis, vel saltem qua ratione modo à Peripateticis nostris tradito, Corpora misceri queant. Etenim, cum Aristoteles dicit, si Vini gutta in myriada amphorarum Aquae infundatur, Vinum, tam vasta A quae copia inundatum, in ipsam mutatum iti, valdè improbabiliter, mea quidem sententia, loquitur, etiamsi enim isti Aquae quantitati tot Viui guttas quis adderet, ut millies illud omne excederet, per ipsius tamen regulam totus Liquor non fores Vini &Aquae crama, in quo Vinum praedominaretur, sed Aqua duntaxat; quandoquidem Vinum, nonnisi stillatim singulis vicibus additum, in nil aliud quam Aquam semper incideret, proindeque in ipsam mutaretur. Atque, si hoc etiam in Metallis obtineret, singulare pro Aurifabria &Separatoribus arcanum foret.