Latin
129
Robert Boyle, Chymista scepticus 129
Unproofread scanNot analysed yet
patebit, doctrinam Chymicam sese Peripatetica praeferre. In ea quippe Operatione, quam Metallorum Separatores Quartationem vocant, qua ad Aurum purificandum utuntur, etiamsi tres partes Argenti cum quarta parte Auri (unde Operationi nomen) adeò exquisitè per Fusionem mixtae sint, ut emergens Massa aliquot Qualitates novas vi Compositionis acquirat vixque sit ulla ejus pars sensibilis, quae non sit ex utroque Metallo composita, si tamen hanc mixturam in Aquam fortem injeceris, Argentum in Menstruo dissolvetur, &Aurum in obscuri nigrique Pulveris forma ad fundum ibit, alterutrumque Corpus in ejusmodi Metallum, ut fuerat ante, reduci rursum poterit; quod indicio est, illud naturam suam, utut per minima cum altero misceretur, retinuisse. Videmus itidem, licet una pars Argenti puricum octo, vel decem, vel pluribus partibus Plumbi misceatur, Ignem tamen in probratrice Testa facilè perfecteque ea iterum separare. Atque id, quod hac Occasione peculiariter te animadvertero velim, est, quod non modo in Anatomiis Chymicis separatio fuit Ingredientium Elementarium, sed quod nonnulla Mixta Corpora multò admodùm majorem hujus vel illius Elementi, Principisve, quam alterius quantitatem largiantur; uti videre est, Terebinthinam, &Succinum, multò plus Olei, Sulphurisve, quam Aquae, suppeditare, cum Vinum quod in confesso est esse Corpus perfectè Mixtum, pauxillum tantum Inflammabilis Spiritus, vel Sulphuris, nec multò plus Terrae largiatur ingentem verò Phlegmatis, sive Aquae, copiam producat: quod fieri non posset, si, ut Peripaterrei supponunt, quaelibet etiam Particularum minutissimarum ejusdem esset naturae cum Toto, proindeque &Terram, &Aquam, &Aërem, &ignem contineret.