# Chymista scepticus 130-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/130-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/130-2

Quare, quod ad primariam illam & ferè unicam Arsstotelis Objectionem spectat, videlicet, ni Opinio ejus admittatur, nullam veram perfectamque Mixtionem fore, sed Aggregata duntaxat, Acervosve contiguorum Corpusculorum, quae, licet oculus Hominis nequeat dignoscere, oculus Lyncis tamen fortè perciperet non ejusdem esse naturae secum invicem, & cum suo Toro, ut Mixtionis ingenium postulat, si Principium non petat, Mistionemque consistere statuat in eo, quod alii Physici ad eam requiri negant, saltem tamen illud objicit ceu magnum incommodum, quod ego tale habere non possum, donec ille tanti momenti Argumenta, qualia ego ad probandum contrarium proposui, adduxerit, quae evincant, Naturam alterius generis Mixtiones instituere, quam quales ego admisi, in quibus Miscibilia in minutas partes reducuntur; ac, quousque sensus dignoscere possit, uniuntur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
