Latin
133
Robert Boyle, Chymista scepticus 133
Unproofread scanNot analysed yet
Verum, licet Opinioni suae satis congruenter loquantur, quae statuit, certum esse Corporum Primogeniorum Numerum, quorum concursu omnia illa, quę nos Mixta vocamus, generantur, quaeque in Mixtorum Corporum destructione nonnisi dissociantur, &à se invicem recedunt non aliter, ac erant, cum coirent: Ego tamen, qui in paucas admodum Opiniones incido; in quibus omninò possum acquiescere, non possum non tibi fateri, me ad dissensum non modò ab Aristotelicis, sed etiam à Veteribus Philosophis, &à Spagyricis, circa Mistionis naturam, propendere. Ac, si mihi copiam feceris, breviter tibi praesentem meum de ea conceptum proponam, ea lege, ut eum non tam pro Assertione, quam Hypothesi capias. Quod dum facio, non mihi nunc sumo totam Mistionis Doctrinam proponere, atque discutere, sed ostendere, improbabile non esse interdum Substantias Mixtas tam arctè posse uniri, ut per usitatas Operationes Ignis, quibus Chymici fecisse se Mixtorum Corporum Analyses supponere solent, non satis appareat, in ejusmodi Corporibus Miscibilia, quae ad ea constituenda concurrebant, singula Naturam suam peculiarem retinere; posseque Spagyricorum Ignium ope facilius extricari, &recuperari, quam vel Texturae in ejusdem Ingredientis Partibus mutatione, vel associatione cum aliquibus alterius Ingredientis partibus strictiori, quam est ea, qua hujus illiusve Miscibilis partes inter se invicem uniuntur, alterari. Ad haec verba cum Eleutheriam cum ecum ursisset, ut praestaret quod proponebat, promisissetque se facturum quod cupiebat; Animadverto itaque (resumit Carneades) quod, ne impropria ista Mistionis genera memorem, quibus Corpora junguntur Homogenea, uti cum Aqua cum Aquâ, duove unius ejusdemque notae Vino repleta dolia secum invicem miscentur, Mistio illa, de qua mihi nunc disserendum, nil videtur, Generaliter loquendo, nisi duorum pluriumve quorumvis diversimodè denominatorum Corporum Unio per minima; uti cum Cineres &Arena colliquantur in Vitrum, vel Antimonium, &Ferrum in Regulum Martis, vel etiam cum Vinum &Aqua miscentur, Saccharumque in mixtura dissolvitur.