# Chymista scepticus 135

Robert Boyle, Chymista scepticus, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/135

Ad hoc nonnihil explicandum assumo, Corpora posse misceri, inquo eo statu valdè diu durare, quae non sunt Elementaria, neque in Elementa, Principiave, ut unirentur, resoluta fuere; ut patet in Antimonii eum Ferro colliquati Regulo nuper memorato, inque moneta Aurea, per tot saecula durante, in qua Generaliter Aurum mixtura quantitatis majoris, vel minoris, (in nostris officinis Monetariis duodecima circiter parte utantar) vel Argenti, vel Cupri, vel utriusque, temperatur. Deinde mecum reputo, quod, cum una tantùm sit Universalis rerum Materia, uti constat ipsos Aristotelicos agnoscere, qui eam Materiam Primam vocant (circa quam nihilominùs mihi non allubescunt omnes ipsorum Opiniones) hujus Materiae Portiones à se invicem nonnisi in certis quibusdam Qualitatibus, seu Accidentibus, paucioribus, pluribusve, discrepare videntur; quorum Accidentium nomine Corporea illa Substantia, cujus sunt, suam Denominationem sortitur, adque hoc, vel illud particulare Corporum genus refertur; adeo ut, si Qualitates eas perdat, iisve spolietur, licet Corpus esse non desinat, desinat tamen esse id Corporis genus, puta Planta, vel Animal, vel Rubrum, Viride, Dulce, Acidum, vel simile.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
