# Chymista scepticus 138-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/138-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/138-2

Sed (ait Aleutheriam) ut Exemplis particularibus hoc magis dilucidetur, si Cuprum dissolvas in Aqua farii, vel Spiritu Nitri, (non enim recordor, quodnam horum adhibuerim, nec opinor multum referre) Solutionem Crystallisando elegans Vitriolum impetrabis: quod, licet vi Compositionis Qualitatibus manifesto diversis sit imbutum, quae in Ingredientium alterutro non occurrunt videtur tamen, Spiritus Nitrosos, vel saltem eorum plurimos, in Composita hac Massa pristinan suam naturam posse retinere. Etenim distillantibus nobis, experiundi gratia, Spiritum hunc Vitriolicum, copia rubentium fumorum transcendebat, qui isto Colore, foetore suo peculiari, suaque aciditate, Spiritus Nitrosos se prodebant; residuamque Calcem permansisse Cuprum, facilè te crediturum suppono. At, si dissolvas Menium, (quod nil nisi Plumbum est Igne pulverisatum: in benè praeparato Spiritu Aceti Vinosi, Solutionemque in Crystallos redegeris, non modo Sal habebis Saccharinum ab utroque ejus Ingrediente vehementer discrepans; sed Unio quarundam Menstrui partium cum nonnullis Metalli adeò stricta est, ut Spiritus Aceti destructus, qua talis, videatur, siquidem Corpuscula Salina penitus amisere eam Aciditatem, cujus nomine ille Liquot Spirianus Acas Vanosi dicebatur: Nec possum ullae ejusmodi partes Acidae, quales Manto apponebantur, modis saltem vulgò cognitis, à Saccharo Saturus, utriusque sobole, separari; quanpe non modò nulla planè Aciditas, sed mina Dulcedo in Concreto gustatur: Neque solum non deprehendi Spiritum Urinae, qui alias protinus sibilat, quando cum forti Spiritu Aceti Vinosi miscetur, sibilum cievisse, cum Saccharo Saturni affunderem, in quo tamen Acidus Sal Aceti Vinosi, si superstitaret, concentratus videri posset; sed, facta per se Sacchari Saturma Distillatione, Liquorem equidem valdè Benetrantem deprehendi, sed nullatenus Acidum, atque Odore, aliisque Qualitatibus, aequè ac Sapore, à Spiritu Aceti Vinosi discrepantem: qui Spiritus itidem quasdam suarum partium reliquisse videbatur, firmiter admodum Capiti Mortuo unitas, quod, Naturae licet plumbeae, odore, colore, &c. à Minio differebat.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
