# Chymista scepticus 138

Robert Boyle, Chymista scepticus, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/138

Sed (ait Eleutheriam) ut Exemplis particularibus hoc magis dilucidetur, si Cuprum dissolvas in Aqua ferii, vel Spiritu Nitri, (non enim recordor, quodnam horum adhibuerim, nec opinor multum referre) Solutionem Crystallisando elegans Vitriolum impetrabis: quod, licet vi Compositionis Qualitatibus manifesto diversis sit imbutum, quae in Ingredientium alterutro non occurrunt videtur tamen, Spiritus Nitrosos, vel saltem eorum plurimos, in Composita hac Massa pristinan suam naturam posse retinere. Etenim distillantibus nobis, experiundi gratia, Spiritum hunc Vitriolicum, copia rubentium fumorum transcendebat, qui isto Colore, foetore suo peculiari, suaque aciditate, Spiritus Nitrofos se prodebant: residuamque Calcem permansisse Cuprum, facilè te crediturum suppono. At, si dissolvas Menium, (quod nil nisi Plumbum est Igne pulverisatum) in benè praeparato Spiritu Aceti Vinosi, Solutionemque in Crystallos redegeris, non modo Sal habebis Saccharinum, ab utroque ejus Ingrediente vehementer discrepans; sed Unio quarundam Menstrui partium cum nonnullis Metalli adeò stricta est, ut Spiritus Aceri destructus, qua talis, videatur, siquidem Corpuscula Salina penitus amisere eam Aciditatem, cujus nomine ille Liquot Spiriaus Acati Vinosi dicebatur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
