Latin
139
Robert Boyle, Chymista scepticus 139
Unproofread scanNot analysed yet
Nec possunt ullae ejusmodi partes Acidae, quales Minto apponebantur, modis saltem vulgò cognitis, à Saccharo Saturus, utriusque sobole, separari; quippe non modò nulla planè Aciditas, sed mina Dulcedo in Concreto gustatur: Neque solum non deprehendi Spiritum Urinae, qui alias protinus sibilat, quando cum forti Spiritu Aceti Vinosi miscetur, sibilum dievisse, cum Saccharo Saturni affunderem, in quo tamen Acidus Sal Aceti Vinosi, si superstitaret, concentratus videri posset; sed, facta per se Sacchari Saturna Distillatione, Liquorem equidem valdè senetrantem deprehendi, sed nullatenus Acidum, atque Odore, aliisque Qualitatibus, aequè ac Sapore, à Spiritu Aceti Vinosi discrepantem: qui Spiritus itidem quasdam suarum partium reliquisse videbatur, firmiter admodum Caput Mortuo unitas, quod, Naturae licet plumbeae, odore, colore, &c. à Minia differebat. Hoc in memoriam mihi revocat, quod, quàm vis duo Pulveres, alter caeruleus, alter flavus, mixtura Viridis possint apparere, sic ut neuter eorum proprii Coloris jacturam faciat, uti bonae notae Microscopium interdum me edocuit; mixto tamen Minia &Sale Armoniaco les, nec Incorruptibiles Substantias esse, cum, vi Alkahesti ejus, quaedam eorum ex Corporibus produci queant prius aliter Denominatis; eodemque potenti Menstruo illa omnia in Aquam insipidam reduci possent.