# Chymista scepticus 139-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/139-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/139-2

Hoc in memoriam mihi revocat, quod, quàm vis duo Pulveres, alter caeruleus, alter flavus, mixtura Viridis possint apparere, sic ut neuter eorum proprii Coloris jacturam faciat, uti bonae notae Microscopium interdum me edocuit; mixto tamen Minio & Sale Armoniaco in debita proportione, iisque Igni in Vase vitreo expositis, tota Massa induebat alborem, rubraque Corpuscula perierant. Licet enim Calcinatum Plumbum à Sale esset separabile, facilè tamen credes, id non abiisse ab eo in Rubri Pulveris forma, cujusmodi erat Minium, quando Sali Armoniaco apponebatur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
