Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 14
Unproofread scanNot analysed yet
Carneades gratias ei agebat pro hoc monito, sed &indicabat rei adeo necessaria ipsos immemores non fuisse: verum cum sint viri ingenui, &ab inani de verbis notionibusve litigandi pruritu valde alieni, inter ipsos ante eorum adventum convenisse. Elementorum &Principiorum vocabulis Technicis promiscuè seu Aequipollentibus pro libitu utendi, per utrumque intelligentes primaeva illa &simplicia corpora, ex quibus mixta componi, &in quae ultimo resolvi dicuntur. Et eandem ob causam (pergebat) disserere consentiebamus de opinionibus examinandis, uti eas propugnatas invenimus ab omnibus fere assertoribus quatuor Elementorum ab una parte, &à Sectatoribus trium Principiorum ab altera, haudquaquam nos astringentes ad anxiè inquirendum, quam notionem vel Aristoteles, vel Paracelsus, vel hic, illeve interpres, vel Sectator alterutrius magnorum illorum virorum de Elementis Principusve formaverit; cum sit instituti nostri examinare, non quid hi, vel illi Authores conceperint, docuerintve, sed quod obviam invenimus, &maxime receptam opinionem eorum, qui Peripatetici Chymicive de hoc argumento dogmatis Fautores censeri amant.