# Chymista scepticus 140

Robert Boyle, Chymista scepticus, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/140

Considerandum quoque relinquo, num in Sanguine, pluribusque aliis Corporibus, probabile sit, unumquodque Corpusculorum, ad Compositum faciendum concurrentium in re retineat (quamvis nonnulla eorum in quibusdam Calibus retinere possint) Naturam suam propriam, sic ut Chymici Unumquodque eorum genus extricare queant à reliquis omnibus, quibuscum ad Corpus unius denominationis constituendum id concurrebat. Novi, distingui posse inter Materiam Immanentem, quando Partes Materiales remanent propriamque Naturam suam in rebus, ut Scholastici nonnulli loquuntur, Materiatis retinent (quo sensu Lignum, Lapides, & Calx sunt materia Domus) & Transeuntem, quae in re materiata sic alteratur, ut novam Formam recipiat, nec tamen pristinae rursum readmittendae sit capax: quo sensu, Distinctionis hujus amantes ajunt, Chylum esse materiam Sanguinis, & Sanguinem esse materiam Humani Corporis, cujus partium omnium praesumitur esse Alimentum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
