# Chymista scepticus 141

Robert Boyle, Chymista scepticus, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/141

Neque nescio, dici posse, ex Principiis Materralibus quaedam esse omnibus Corporibus Mixtis Communia, uti quatuor Elementa Aristotelis, vel Chymicorum Tria Prima: alia Peculiaria, quae ad hanc illamve Corporum speciem pertinent; uti Butyrum & quoddam Seri genus propria dici possunt Principia Cremoris. Neque diffiteor, has Distinctiones in quibusdam Casibus usui esse posse: sed partim ex iis, quae jam dixi, partim ex iis, quae dicenda habeo; facilè satis conjeceris, quo sensu ego eas admittam, dignoscesque, isto sensu eas vel quasdam ex Opinionibus meis esse illustraturas, vel saltem nullas earum eversuras. Ut igitur id quod coeperam prosequar, adjiciam in hanc sententiam, quod, cum major pars Spagyricorum fidem iis tribuat, quae illi, quos Philosophos vocant, de suo Lapide asserunt, ipsis possim ob oculos ponere, quod, licet Communi Auro & Plumbo simul mixtis, Plumbum ferè sine alteratione possit ab Auro separari; si tamen Auri loco tantillum Rubri Elixtris cum Saturno misceatur, ipsorum Unio futura sit adeò indissolubilis in Auro illo perfecto, quod vi ejus producetur, ut nullus sit modus cognitus, nec fortè possibilis, diffusum Elixir à Plumbo fixato separandi: sed ambo Corpus maximè permanens constituunt, in quo Saturni omnes suas proprietates videtur amisisse, quae ipsi Plumbi nomen dederant, potiusque transmutatus esse per Elixrr, quam ei nude afsociatus.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
