# Chymista scepticus 142

Robert Boyle, Chymista scepticus, 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/142

Adeò ut non semper necessarium videntur, ut Corpora, quae per Minimna conjunguntur Naturam suam proprium debeant retinere; sic quidem ut, difsipata per Ignem ipsa Massa, magis sint disposita ad comparendum rursùs in forma pristina, quam in ulla nova, quam strictiori partiam ejus Associatione cum partibus quorundam ex aliis Compositi ingredientibus, quam secum invicem, acquirere potuerit. Et siquis objiciat, Nisi Hypothesis, quam oppugno, admittatur, in ejusmodi Casibus, quos proposui, non Unionem fore, sed interitum Corporum Mixtorum; quod perinde esse videtur, ac si dicas, talium Corporum Mixtionem esse planè nullam: Respondeo, quod, licet Substantiae, quae miscentur, remaneant, destructis solis earum Accidentibus, & inter satis congruè ea possimus Miscibilia vocare, quod Distincta sint Corpora, priusquam conjunguntur, utut postmodum ita confundantur, ut eas Concreta vel Corpora Emergentia malim appellare, quam Mixta; & lices fortè alia quaedam meliorque Ratio possit produci, ob quam Mixtionis nomen retineri queat; attamen, si quod dixi rationi consentantum existimetur, de Vocabulis non litigabo.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
