# Chymista scepticus 144-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/144-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/144-2

Verùm, ut retrospiciam nunc ad eam Sermonis nostri partem, undè haec de Mistione digressio nos tamdiu divertit; licet ibi ex discrepantibus Substantiis, ex Planta, Aqua duntaxat nutrita, nonnullisque rebus aliis, obtentis inferremus, necessarium non esse, ut Natura semper Corpus in principio ex differentibus ejusmodi Corporibus omnibus componat, qualia Ignis postmodùm indè posset extorquere; non tamen hoc exhaurit quidquid ex illis Experimentis colligi queat. Ex iis enim & aliud quid erui posse videtur, quod aliud doctrinae Chymicae fundamentum evertit.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
