# Chymista scepticus 145

Robert Boyle, Chymista scepticus, 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/145

Etenim cum (uti vidimus) ex pura Aqua sola, non modò Spiritus, sed Oleum, & Sal, & Terra possit produci; sequetur, Sal & Sulphur Corpora Primigenia & Principia non esse, cum indies ex mera Aqua fiant Texturae beneficio, quam Plantarum semen, seu Seminale Mincipium, ipsi conciliat. Neque forsan adeò mirum hoc videretur, nisi superbia vel negligentia assuevissemus obvias familiaresque Naturae Operationes praeterire. Si enim nobiscum reputemus, quam sint levidenses illae Qualitates, quae ad hoc vel illud ex Tribus Primis denominandum inserviunt, Naturam reperiemus crebrò satis Alterationes aequè magnas in diversis Materiae portionibus efficere. Esse quippe facilè dissolubile in Aqua, sufficit, ut Corpus ita affectum habeatur pro Sale. Nec tamen video, quare ex nova componentium Corporis Particularum confusione ac dispositione multò magis arduum sit Naturae, Corpus in Aqua dissolubile componere ex Aquae portione, quae prius dissolubilis in Aqua non erat, quam ex liquida Ovi substantia, quae facilè cum Aqua miscetur, solo incubantis Gallinae calore Membranas, Plumas, Tendines, aliasque partes Aqua non dissolubiles, ut liquida illa substantia erat, producere.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
