# Chymista scepticus 146

Robert Boyle, Chymista scepticus, 146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/146

Neque difficilius est Naturae, Salis duritiem & fragilitatem in cedens ejusmodi, ut est Aqua, Corpus introducere, quam est, Pipionis ossa ex tenera Liquorum Ovi substantia fabricari, Sed, licet proclive mihi foret huic considerationi insistere, progrediar tamen, quam primum Objectionem quandam, quae viam mihi obstruit, notavero. Facilè quippe allegatum iri praevideo, Exempla suprà memorata omnia à Plantis & Animalibus esse desumpta, in quibus Materia virtute Seminis Plastica, vel re quadam illi analoga, est Figurata: cum tamen Ignis non agat Seminalium principiorum in morem, sed ea omnia destruat, quando intra activitatis ejus Orbem cedunt. Verùm facilis est Responsio, quam huic Objectioni nunc reponere est opus, sive nempe sit Principium Seminale, sive ullum aliud, quod Materiam Variis istis modis, tibi memoratis, figurat, evidens tamen esse, vel Principio Plastico solo, vel ipso & Calore junctim, vel alia quadam causa, Materiae contexendae capaci, possibile tamen esse, ut Materia de Novo in talia Corpora effigiatur. Nec est nisi sola hujus rei Possibilitas, quam nunc stabilire contendo. CHYPars tertia.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
