Latin
147
Robert Boyle, Chymista scepticus 147
Unproofread scanNot analysed yet
Uae hactenus disserui, Eleutherie (inquit Amicus ejus) ostendisse tibi arbitror, Virum circumspectum jure in dubium vocare posse ipsissimarum illarum Suppositionum veritatem, quas Chymici aequè ac Peripatetici, sine probatione pro concessis sumunt, &à quibus Illationum, quas deducunt à suis experimentis, Validitas dependet. Quare hac re confecta, quam ego (contra quam Chymicus fortasse fecerit) praecipuam aequè ac difficillimam Pensi mei partem duco, tempestivum jam erit ad ipsorum Experimentorum Considerationem pergere, in quibus adeò triumphos agere &gloriari consuevere. Atque haec Examen tanto magis serium mereatur, quod illi. qui ea allegant, tanta id facere soleant fiducia, jactantiaque, ut hactenus omnium ferè Ordinum Viris imposuerint, ne quidem Philosophis, &Physicis ipsis, qui libros eorum legerint, vel ipsos sermocinantes audiverint, exceptis. Quidam quippe Viri docti maluerunt audacibus ipsorum Assertionibus fidem uibibere, quam molestias &expensas subire, quibus Veritatem eorum explorarent. Alii, quibus non deest curiditas veritatem Assertorum examinandi, peritia carent, &opportunitate cupidinem implendi.