# Chymista scepticus 155

Robert Boyle, Chymista scepticus, 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/155

Non, quod post mea ipsius tentam ina praefractè negare ausim, extrahi ex Auro Substantiam aliquam posse, quam ne Chymici Tincturam aut Sulphur ejus appellent, praestare queam, quaeque Corpus restitas solito suo colore orbatum relinquat; Neque sum certus, non posse ex eodem Metallo verùm fluidumque Argentum Virum elici: sed, quod ad Auri Sal attinet, neque unquam vel illud conspicere mihi datum, vel ex ullius fide digni Autoptae testimonio coargui, tale quid unquam separatum in rerum natura fuisse. Et quoad varios illis Processus, qui effectum istum promittunt, Materialia, quae ud opus requiruntur, nimis aliquantum pretiosa ac sumptuosa sunt, quae in Casibus consumantur non fundatis, quorumque successus non modò dubius est, sed & ipsa possibilitas nondum demonstrata. ALAttamen, quod maximè ab ejusmodi tentamentis me deterret, non sunt sumptus, sed certitudinis frustratio, quamvis successum sortirentur. Cum enim Aurei hujus Salis Extractio, in Chymicorum Processibus, praescripto per corrosiva Menstrua, aliorumve corporum Salinorum interventu, sit praestanda, dubium homini cauto restabit, emergere Sal illud ex Auro ipso an ex Corporibus Spiritibusve Salinis, ad id praeparandum adhibitis.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
