Latin
156
Robert Boyle, Chymista scepticus 156
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusmodi quippe Metallorum Larvas saepè Artificibus imponere, Eleutherium certus sum non adeò esse in Chymica hospitem, ut ignoret. Lubens quoque tria illa Principia separata viderem à pura Arena Virginea (ut vocant,) ab Osteocolla, ab expurgato Argento, ab Argento Vivo, ab adscititio ejus Sulphure liberato, à Talco Veneto, quod, diu licet in intenso admodum Reverberio tortum, in minutiores duntaxat particulas (non in Principia constituentia) dividere potui: quin quod in Igne Vitrario, nescio quamdiu, meo jussu detentum, eadem extrahebatur figura, qua Massulae ejus erant instructae, quando imponebantur, licet in Colorem ferè Amethystinum esset mutatum; &ab aliquot aliis Corporibus, quae jam super vacaneum esset enumerare.