# Chymista scepticus 156

Robert Boyle, Chymista scepticus, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/156

Ejusmodi quippe Metallorum Larvas saepè Artificibus imponere, Eleutherium certus sum non adeò esse in Chymica hospitem, ut ignoret. Lubens quoque tria illa Principia separata viderem à pura Arena Virginea (ut vocant,) ab Osteocolla, ab expurgato Argento, ab Argento Vivo, ab adscititio ejus Sulphure liberato, à Talco Veneto, quod, diu licet in intenso admodum Reverberio tortum, in minutiores duntaxat particulas (non in Principia constituentia) dividere potui: quin quod in Igne Vitrario, nescio quamdiu, meo jussu detentum, eadem extrahebatur figura, qua Massulae ejus erant instructae, quando imponebantur, licet in Colorem ferè Amethystinum esset mutatum; & ab aliquot aliis Corporibus, quae jam super vacaneum esset enumerare.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
