# Chymista scepticus 16

Robert Boyle, Chymista scepticus, OUPNIMVCIOIPMESICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/16

Utrinque spes me tenet, vos vobiscum reputaturos, magnum illud delicium insignemque interpretem Naturae, Aristotelem, qui (testante ipsius Organo) maximus omnium, quos ulla vidit aetas, Logicae fuit artifex, modum illum rejecisse ab aliis Philosophastris (tam vetustis quam modernis) usurpatum, qui, cohaerentia & sequelis suarum opinionum neglectis magis sunt solliciti, ut singulis seorum opinionibus, independentem ab aliis speciem concilient, quam ipsas ita contexere, ut non modo secum invicem consistant, sed & opem sibi mutuam ferant. Etenim magnus ille vir amplissimo suo Intellectu singulas suas Notiones ita formabat; ut, in unum Systema accuratè digestae, nulla earum ullo indigeat alio propugnaculo, quam quod mutuus ipsarum Nexus suppeditat; uti in Arcuata fornice singuli lapides, qui à caeteris separati forsan corruerent, totius cujus pars sunt, Fabricae soliditate & integritate firmitudinem nanciscuntur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
