# Chymista scepticus 160

Robert Boyle, Chymista scepticus, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/160

Etenim quando facere te videbam Experimentum illud, quod invitasse te arbitror ab loquendum, uti faciebas, non judicabam Tincturam Auream verum esse Principium Sulphuris ab illo Corpore extracti, sed Aggregatum aliquarum ejusmodi intensè tinctarum Auri partium, quas Chymicus aliquis appellasset Sulphur incombustibile, quod plano sermone vix aliud sonare videtur, quam Sulphur non Sulphur. Et quoad Metallinos Mercurios, miratus non fuissem, etiamsi verbis usus fuisses multò severioribus, cum de iis loquereris. Memini enim, cum aliquando in Veteranum celebremque inciderem Artificem, qui Chymici provincia apud magnum Regem diu functus fuerat, & etiamnum fungitur, honestatis ejus fama invitabat me, ut ab ipso peterem, ut mihi narraret ingenuè, unquamne inter multos suos labores reapse verum fluentemque Mercurium ex Metallis extraxisset. Cui quaestioni liberè respondebat, Se nunquam verum Mercurium ab ullo Metallo separasse, neque unquam id reverà à quoquam factum vidisse. Et licet Aurum inter omnia Metalla sit illud, cujus Mercurium Chymici maximè laborarunt extrahere, & quod à se extractum fuisse maximè jactitant; expertus tamen Angelus Sala in Spagyrica sua narratione septem Planetarum Terrestrium (hoc est, septem Metallorum) memorabile hoc Testimonium in rem nostram praesentem nobis reliquit: Quanquam (ait) &c. Experientia tamen quam stultorum Magistram vocamus) certe comprobavit, Mercurium Auri adeò fixum, utaturum, & arctè cum reliquis ejusdem corporis Substantiis conjungi, ut nullo modò retrogredi poßit. Cui subjicit, seipsum multum laboris in eam rem insumpsisse, sed nunquam ullum ejusmodi Mercurium indè productum conspexisse.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
