Latin
161
Robert Boyle, Chymista scepticus 161-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et credo facilè, quod subnectit, Se sapius vidisse, multas technas &imposturas fraudulentorum Alchymistarum fuisse detectas. Etenim maxima eorum pars, qui ejusmodi Agyrtas depereunt, cum sint imperiti, vel creduli, vel utrinque culpandi, iis, qui aliqua instructi sunt peritia, multa vafritie, majori audacia, &nulla conscientia, facilè admodùm est ipsis imponere: &propterea, licet multi Alchymistae professi, pluresque viri conspicui mihi dixerint, ipsos fecisse, vel vidisse Mercurium Auri, hujusve vel alterius Metalli: attamen semper proclive mihi fuit vereri, vel Viros hosce molitos fuisse alios decipere; vel ea caruisse peritia, &circumspectione, quae sufficiebat ad seipsos à deceptione muniendum.