# Chymista scepticus 161

Robert Boyle, Chymista scepticus, 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/161

Et credo facilè, quod subnectit, Se sapius vidisse, multas technas & imposturas fraudulentorum Alchymistarum fuisse detectas. Etenim maxima eorum pars, qui ejusmodi Agyrtas depereunt, cum sint imperiti, vel creduli, vel utrinque culpandi, iis, qui aliqua instructi sunt peritia, multa vafritie, majori audacia, & nulla conscientia, facilè admodùm est ipsis imponere: & propterea, licet multi Alchymistae professi, pluresque viri conspicui mihi dixerint, ipsos fecisse, vel vidisse Mercurium Auri, hujusve vel alterius Metalli: attamen semper proclive mihi fuit vereri, vel Viros hosce molitos fuisse alios decipere; vel ea caruisse peritia, & circumspectione, quae sufficiebat ad seipsos à deceptione muniendum. Renon video, quare Ratio de Interitu, cui Ingredientia Corporum subjecta sunt, in genere à me allata, non possit interdum Sali, Sulphuri, & Mercurio accommodari, donec ostendatur, quo nomine ea credenda sint Privilegio gaudere. Ut ut sit, (modò meminisse lubeat, quo fine Tibi dixerim in Principio me statuisse de Mixtione impraesentiarum verba facere) fortassis admittes, quae hactenus de ea disserui, non modò lucem aliquam inferre posse Naturae ejus in genere (imprimis quando occasio mihi dabitur mentem meam de illo Argumento pleniùs tibi explicandi) sed & pro re nata in Dissertationis hujus parte sequenti mihi usui esse.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
