Latin
162
Robert Boyle, Chymista scepticus 162-2
Unproofread scanNot analysed yet
Revocas mihi in memoriam (ait Carneades) Experimentum quoddam, quod aliquando excogitabam, innoxiè quosdam decipiendi gratia, ipsisque &aliis demonstrandi, quam parum superstruendum fit istorum Assertionibus, qui vel imperiti sunt, vel incauti, quando nobis narrant, se vidisse Alchymistas Mercurium ex hoc illove Metallo elicuisse. Atque, ut hoc eo liquidius redderem, Experimentum meum multò faciebam planius, compendiosius, &simplicius, quam sunt Chymicorum usitati Processus ad Mercurios Metallicos extrahendum; quae Operationes cum passim magis sint elaboratae, &intricatae, ac tempus multò longius postulent, Alchymistis ad fallendum sunt opportuniores, proindeque spectantium suspicioni magis obnoxiae. Atque id, in quo conabat Experimentum meum magis assimilare verae Analysi, erat, quod non modò prae me ferebam, perinde ac alii, Mercurium ex Metallo, quod sub manu erat, extrahere, sed &lum conspicui &inflammabilis Sulphuris copiam indè separare. Capio igitur ex ramentis Cupri drachinam circiter unam, vel duas, Communis Sublimati in pulverem redacti pondus aequale, &Salis Armoniaci ferè tantundem ac Sublimati: haec tria probè commixta parvae Phialae, longo collo munitae, vel, quod praestare deprehendo, Urinali Vitro immitto, quod (Gossypio prius obturatum) ad noxios fumos cavendum gradatim convenien igni carbonum accensorum, vel (quod pulchrius est, sed magis minatur Vitri fracturam) Flammae Candelae admoveo; &,temporis aliquo spatio elapso, fundo Vitri carbonibus accensis superimposito, vel Flammae exposito, intra horae circiter quadrantem, vel fortassis octavam, in Vitri fundo fluentem Mertariam percipies: atque, si tum Vitrum removeas, frangasque, Mercurii portiunculam, fortassis omnem, fortassis ejus partem in solidae massae poris reperies: reperies quoque, restitantem Massam, flammae Candelae admotam, promptè utere cum viridante flamma, &post pauxillum temporis (fortassè protinus) in Aëre ex viridi caeruleum colorem acquirere, qui cum sit color, qui Cupto, corpore ejus reserato, tribuitur, facilè est vulgo persuadere, hoc esse verum Sulphus Veneris, maximè cum non modò Salia supponi queant partim avolasse, &partim sublimata esse in superiorem Vitri partem, (cujus interior superficies in communiter apparet deulbata) Metallum verò planè videtur destractum, cum Cuprum non amplius in Metallica, sed in Resinosae Massae forma appareat.