# Chymista scepticus 165-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/165-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/165-2

Si admittas, quem apud te nuper habebam, Sermonem de primariis minutarum Particularum Materiae Associationibus, vix censebis improbabile, ex Corpusculis ejusmodi Elementaribus plura esse genera posse, quam Tria, Quatuor, vel Quinque. Ac, si concessetis, quod vix à quoquam negabitur, Corpuscula compositae naturae in omnibus Chymicorum Exemplis pro Elementaribus posse haberi, non video, cur impossibile existimes, quod uti Aqua fortis, vel Aqua Regis, instituit colliquati Argenti & Auri separationem, licet Ignis id praestare non valeat; ita Agens inveniri possit adeò subtile, & potens, istorum saltem particularium Compositorum Corpusculorum respectu, quod ea resolvere in ista Simpliciora queat, undè constant; proindeque numerum distinctarum illarum Substantiarum augere, in quas mixtumCorpus fuit hactenus resolubile existimatum. Et, si verum hoc, quod nuper tibi recitabam ex Helmontio de operationibus Alkahest, quod Corpora in alias, & numero & natura distinctas, Substantias dividit, quam Ignis, non parum meae conjecturae patrocinabitur. Sed adstringentes nos ipsos ejusmodi modis Corpora mixta resolvendi, qui jam non ignorantur à Chymicis, non absurdè, putem, quęrere possumus, Utrum, praeter illa crassiora Elementa Corporum, quae Sal, Sulphur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
