Latin
169
Robert Boyle, Chymista scepticus 169
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea, sive immediatè utilia sint Phlegma &Terra, sive non, necessari verò ad Corpus, undè separantur, constituendum; proindeque, si Corpora Mixta nobis non sunt inutilia, nec partes istae bus istiusmodi Mixaequalitum gle totum Corpus Oculus esset, quid fieret de Auditu: Si totum osset Auditus, ubi Oderatus? Verbo dicam, quandoquidem Terra &Aqua aequè manifestò, &aequè universim, ac reliqua Principia, facta Corporum resolutione, conspiciuntur esse Ingredientia, ex quibus illa componuntur; &quandoquidem utilia sunt, si non immediatè nobis, vel potius Medicis, sunt tamen Corporibus, quae constituunt; &hac ratione, licet nonnihil remotius, nobis inserviunt; Elementorum numero ea excludere, non est Naturam imitari. Atque hic non possum non annotare, quod, cum potissimum Argumentum, à Chymicis adhiberi solitum, ad Terram &Aquam vilipendendum, easque prostituendum ut inutiles, indignasque, quae Mixtorum Corporum Principiis annumerentur, sit hoc, quod illae non sint instructae Proprietatibus specificis, sed Qualitatibus duntaxat Elementaribus, quas tanquam viles &inertes suis sermonibus solent traducere: ego sat causae non videam, quae huic mori Chymicorum patrocinetur.