# Chymista scepticus 17

Robert Boyle, Chymista scepticus, OUPNIMVCIOIPMESICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/17

Quam justè applicari hoc possit rei, quae sub manu est, facilè vobis ostenderem, si mihi concessum esset vobis exponere, quam egregiè Aristotelis de Elementis Dogma caeteris ipsius Philosophiae Principiis consones, & quam ingeniosè ipsorum numerum ex quatuor primarum Qualitatum combinationibus, ex simplicis Motus ad simplicia corpora pertinentibus speciebus, & ex nescio quot aliis Naturae Principiis, & Phaenomenis elicuerit, quae cum ipsius de Elementis doctrina sic conspirant, ut mutuum sibi invicem robur & sustentaculum praestent. Sed, quoniam fas mihi non est hujusmodi immorari Animadversionibus, pergam vobis narrare, quod, licet quatuor Elementorum Assertores tanti faciant Rationem, indeque Argumentis ad adstruendum quaternarium ipsorum numerum satis superque sint instructi; quamvis nemo unquam sensibili ullo experimento numerum eorum derexerat: non tamen experimentis destituantur, quibus alios, qui sensu magis quam Ratione duci solent, convincant. Atque hoc Experientiae testimonium exponere aggrediar, postquam vos prius monuero, si homines adeò, ut fas est. Ratione valerent, tam fore super vacaneum, ac mancum esse solet, hoc à sensibus ductum genus Probandi. Multo quippe subitate est & magis Philosophicum, res à Priori, quam à Posteriore explicare. Unde Reri. patetici de coacervandis ad probandum sua Dogmata Experimentis non admodum fuere solliciti, satis habentes panca solum allegare ad cos, qui excellentiorem arguendi modum non capiunt conuincendum. Et sane adhibent Experimbata ad il lustrandum potius sua Dogmata, quam demonstrandum, haud aliter ac Astronomi Sphaeris utantur familiamus, ut eorum se accommodent.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
