Latin
173
Robert Boyle, Chymista scepticus 173
Unproofread scanNot analysed yet
Sed (prosequitur sermonem Carneades) licet manifestum existimem, Terram &Phlegma accensenda esse Elementis, quae maximam partem Animalium &Vegetabilium Corporum constituunt, non tamen hoc solo nomine judicem, in plures tribus Substantias diversa Corpora posse resolvi. Suppetit quippe mihi par Experimentorum, quae aliquando feci, ut ostenderem, saltem quaedam Mixta in plures quam quinque Distinctas Substantias posse resolvi. Unum Experimentorum, quamvis mihi erit opportunius id paulo infra plenius commemorare, interim tamen hanc ejus partem tibi nunc narrabo; Quod ex duobus Distillatis Liquoribus, qui Elementa habentur Corporum, undè eliciuntur, facere absque additamento possum verum Sulphur, flavum, &inflammabile, non obstante, quod duo Liquores postmodum distincti remanent. De Experimento altero, quod fortassè non erit Observatione tua pessitus indignum, oportet, ut particularem hanc Narrationem tibi referam.