# Chymista scepticus 175-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/175-2

Neque me decepit exspectatio. Leniter quippe abstracto à Coralliis Liquore, Spiritus, gravi odore, & sapore admodùm penetranti instructus, absque omni tamen Aciditate, transcendebat, inque diversis Qualitatibus, non modò ab Aceti, sed à quodam ejusdem Ligni Spiritu, quem, acido suo ingredienti non orbatum, de industria asservaveram, manifestè discrepabat. Atque, ad certum te reddendum, duas hasce Substantias valdè differre, plura Tentamina à me facta edocere te possem; sed quaedam ex iis sunt, quae nominare mihi sas non est, cum facere id nequeam: nisi aliqua intempestivè prodam. Attamen hoc tibi nunc dicam, acidum Buxi Spiritum non tantum ut modo retuli, Corallia dissolvere, quae alter aggredi negabat, sed Sali Tartari superinfusus protinus cum sibilo ebulliebat, cum alter è contra immotus super ipso restitaret. Acidus Spiritus, Minio superinfusus, Saccharum Saturni conficiebat quod alterum praestare non deprehendebam. Quaedam penetrantis hujus Spiritus guttae, cum quibusdam caerulei Violarum Syrupi guttis mixtae, diluere potius quam alia ratione alterare colorem videbantur; cum, è contra, Spiritus Acidus Syrupum in colorem subrubentem mutaret, & probabiliter in colorem planè rubentem, ut Acida Salia facere solent, mutasset, ni fuisset Operatio ejus, alterius Spiritus mixtura, impedita.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
