Latin
176
Robert Boyle, Chymista scepticus 176
Unproofread scanNot analysed yet
Paucę guttae compositi Spiritus in insigniorem Infusi Ligus Nephritici copiam excussae, è vestigio totum colorem Violaceum abolebant, cum alter Spiritus eum tollere recusaret. Quibus omnibus adjici posset, quod, cum, Experimenti ergo, aquam limpidam Coralliis affudissem, quae in Vitri fundo restitabant, in quo duplicem Spiritum, (si ita vocare eum licet) primitus à Buxa abstractum, rectificaveram, deprehendi, ut exspectabam, Acidum Spiritum reverâ Corallia dissolvisse, &cum iis se coagulasse. Etenim, affusa Aqua pura, Solutionem obtinebam, quae (ut in transcursu id ceu singulare quid notem) rubra erat, undè Aqua evaporata, Substantia solubilis remanebat, communi Sali Coralliorum valdè similis: uti Chymicis visum est Magisterium illud Coralliorum nuncupare, quod parant, dum ea in vulgari Aceti Spiritu dissolvunt, Manstruumque ad Siccitatem abstrahunt. Nescio, an subnectere debeam hac occasione, simplicem Buxi Spiritum, si Chymici eum ideo Salinum esse volunt, quod linguam fortiter ferit, novum nobis Salinorum Corporum genus, ab hactenus observatis discrepantium, suppeditare.